- CURCAS
- CURCASnucleus Ciborii Aegyptii, de quo sic Garcias ab Orto, l. 2. c. 21. Nascitur in Malavar fructus quidam, magnitudine avellanae, cumsuo putamine, non tamen adeo rotundus: candidus est, gustu, quali sunt tuberae cocta: hunc Chiviquilenga vocant; id est, exiguum inhame. In Cairo, ubi frequens est, et quibusdam Malavar locis, Curcas, in Cambaia Carpata. Dependet ex ramis cuiusdam plantae, quae seritur. Ubi licet non dicat, qualis illa planta, et quomodo fructus ille nascatur, certum tamen est, de faba Aegyptia Veterum debere intelligi. Certe Curcas nomen depravatum est ex κολοκασία; et Fabam Aegyptiam in Indiae amnibus etiam nasci, tradit Strabo. Quod vero Curcas in Cairo pariter vocari scribit, confundit illud Curcas Indicum cum Aegyptio hodierno Culcas, quae mera est radix caule et fructu carens. Idem nucleum istum Curcas, ab Indorum aliis vocari Chiviquilenga ait, et exiguum inhame interpretatur; quô indicat, maius esse inhame ab exiguo isto diversum. Inhame porro Lusitani Maurique vocant, radicem colocasio bulbo parem, quam a Baeticis aiunt vocari Alcoleas, i. e. Colocasium. Parvum sic et magnum Inhame, Colocasium olim, abamplitudine foliorum appellatum: quod utrumque etiam Culcas et Curcas. Sed Colocasio bulbo nec caulis nic flos, nec fructus. Faba vero Aegyptia colocasia, et caulem et florem edit et mox fructum in calice, qualem nobis Garcias depinxit. Verum et iam olim Fabam Aegypciam colocasiam, cum Aro colocasio, seu bulbosa illius radice, hodie Culcas Aegyptiis dicta, passim confudêre Aucteres. Vide Salmas. ad Solin. p. 1310. et 1311.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.